- BORNEUM
- I.BORNEUMinsula Oceani Indici, quam Mercator putat eandem esse, quae Ptolemaeo Insula Bonae Fortunae dicitur. Iacet inter Sumatram, Iavam et Philippinas Insul. Figurae circiter rotundae. parte Australi subest Aequinoctiali circulo, ceterea Boream vesüs extenduntur. Est omnium illius Oceani maxima, siquidem ducentas circiter et quinquaginta leucas ambitu colligit: ita ut trium mensium circumnavigationem habeat. Aliquot. regna complectitur sed praeeipuâ nobilitate Borneum regia est urbs: Haec nomen decit insulae, lateritiis moenibus et sumptuosis aedificiis mirum in modum exculta. In hac Insula reperiuntur aves Lusitanis Passaros del Sol dictae, quae habent adeo speciosas plumas, ut quaseumque alias pulchritudine superent: vivas eas nemo vidit unquam. mortuae in hac insula delapsae, ab insulanmis conquiruntur: volant, ut fama est, nonnist in Solem, vivuntque aere, numquam in terram subsidentes, nee enim pedes nec alas habent, ex solo capite et ventre constant: corporis pars maxima in cauda cousistit: rarissimae et maximi pretii. Haec insula ab Europaeis bene lustrata est, praesertim versus oram Orientalem. Baudrand.II.BORNEUMurbs regia insulae Bornei, fita in ora sinus parvi, inter paludes aquae marinae, ad isntar Venetiarum, in qua incolarum 25000. numerantur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.